toto toto

@kara_doc
urbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
Festis Saturno diebus, inter alia aequalium ludicra regnum lusu sortientium, evenerat ea sors Neroni ; igitur ceteris diversa nec ruborem allatura : ubi Britannico jussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem inciperet, irrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum temulentos, ignorantis, ille constanter exorsus est carmen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis significabatur. Unde orta miseratio manifestior quia dissimulationem nox et lasciva exemerat.
Nero, intellecta invidia, odium intendit, urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque jubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur, pararique venenum jubet, ministro Pollione Julio, praetoriae cohortis tribuno, cujus cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama. Nam, ut proximus quisque Britannico neque fas neque fidem pensi haberet, olim provisum erat.
Primum venenum ab ipsis educatoribus accepit, tramisitque exsoluta alvo, parum validum sive temperamentum inerat ne statim saeviret. Sed Nero, lenti sceleris impatiens, minitari tribuno, jubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. Promitentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris juxta decoquitur virus, cognitis antea venenis rapidum.